Actus Apostolorum*

Caput 15: 16

post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud
(* Traductions européennes)

Glose

Revertar et reaedificabo,etc. Revertar ad gentes, quas prius dixerat ingredi vias suas, cui sensui firmando Jacobus testimonium intulit. Hoc aperte testimonium concordat verbis Simonis.RAB.Umbra legis, quae traditionibus Pharisaeorum corrupta, Domino revelante, id est Domino in carne apparente, per gratiam est erecta, ut non tantum Judaei, sed etiam gentes nomen ejus requirant.